Hľadaný výraz: Gn 3,1-6, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Et serpens erat callidior cunctis animantibus agri, quae fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: “Verene praecepit vobis Deus, ut non comederetis de omni ligno paradisi?”. 2 Cui respondit mulier: “De fructu lignorum, quae sunt in paradiso, vescimur; 3 de fructu vero ligni, quod est in medio paradisi, praecepit nobis Deus, ne comederemus et ne tangeremus illud, ne moriamur”. 4 Dixit autem serpens ad mulierem: “Nequaquam morte moriemini! 5 Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut Deus scientes bonum et malum”. 6 Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum et pulchrum oculis et desiderabile esset lignum ad intellegendum; et tulit de fructu illius et comedit deditque etiam viro suo secum, qui comedit.

1

mail   print   facebook   twitter